Honorande avuncule mee karisime sciatis quod fui Novariae et recepi circa lb. 200 quas portavi Melanum et dedi illis quibus dixistis michi. Item sciatis quod fui locutus cum Iohanolo Scariglono et cum Marchixio Grillo pro facto illius sagii gualdi quem dedistis sibi, unde sciatis quod responssit michi quod nescit modo michi bene respondere quia non est bene informatus cum magistro qui laboravit dictum gualdum sed dixit michi quod quando veniam de Cumis quod respondebit michi sine fallo et sciatis quod Iohanolus Scariglonus dixit michi quod sperat sine fallo quod accipiet dictum gualdum. Item sciatis quod Gregorius Cacia dixit quod debebatis sibi mitere lanam quam sciatis, quod faciatis quod sit bona rauba. Aliud non scribo nixi salutem et quod hodie vado Cumis. Zaninus Grassus dedit die 23 septembris in Milano. Nobili viro domino Dominico Grasso avunculo meo karisimo, in Ianua. Detur.