Carissime frater, sciatis quod Pesano est recessus de Milano eundo Ginevam cum certa nostra roba et aliis merchatoribus Millanii per conducere de Milano Ginevam et pro vestro avixu mihi comisit ut recepiam suas litteras et faciam sua facta donec erit hic in suo servitio, sicut est necesse facere uno cum alio. Unde avixo vos quod habui unam suam literam factam Ianue die ** octobris, et ipsam literam gubernabo ei donec erit Milani et vidi de fradello uno Thomaxii de ser Iohannis sicut est necesse mitere Ianuam unde meo toto posse operabo mitere per primos victuralles venientes versus Ianuam. Item rogo vos quod mihi scribatis certano quantum valet cotono pro cantario in Ianua ad scriptam banchi de mensses 4 et quantum valet ad denarios scriptos in bancho presenti denarii pro meo avixu. Aliud per istam non scribo nixi quod consiliatis Iacobo de Alzate in istis cambis quos recipere debet pro nobis in Ianua sicut fuissent vestris propriis pro vestro avixu nostris sunt vestri amici in Avignone, in Milano et in omnibus partibus mundi prout in parte sciatis. Deus vos et omnes conservet in bona sanitate, Deo gratia. Item avixo vos quod Iohannis de Pessano suprascripto mihi demisit unam literam quam misi vobis. Item litteram Francisci Tanzii per manibus Iohani de Alzate. Aliud non scribo nixi, si possum sum paratus semper in vestro servitio. Stefaninus de Morigiis. Data Millani die 26 octobris 1397. Item post quod scripsi avixo vobis quod fui ad domum dicti Iohani de Pessano volendo facere portare ad meam domum illum fradellum Thomaxii de ser Iohane per mitere vobis in ianuam prout supra scribo, et mater domini Iohani de Pessano me dicit quod donec dominus Iohannis erat in Milano quod fecit portare foris de sua domo et non scit quisquis fecit, unde per tantum ego non possum mitere quia non habet in domo domini Pesano prout mihi dicit sua mater, sed quando erit in Milano ero locutus sechum et vobis fatebit responsionem sicut fecit de hoc et respondete. Domino Iacopo de Iohane, in Ianua. Detur.