In Cristi nomine, amen. Carissime frater, sciatis quod pluribus diebus elapsis recepi unam vestram literam quam intelexi ad compimentum. Iohannollo de Pesano est in Milano ad presentem et misit fradella 2 de Thomaxio de ser Iohani de Morigia in Ianuam, hoc scribo pro vestro avixo, respondete. Item sum fortiter contentus quod me scribatis saepe quod valet cotonus in Ianua per meo avixamento et si venit nulus cotonus versus Gayctam et Ianua, et si venit versus Soliam nula nave nec audiatis dicere quod sit prope Ianuam me avixetis de presenti pro avixatione. Aliud per istam non scribo nixi quod si possum sum paratus semper, respondete. Vester Stefaninus Morigia. Data Milano die 2 decembris 1397. Item sciatis quod Iohannollo de Pessano non potuit habere suos denarios de cambio quia litere cambi dicunt debet recepere Franceschus de Pessano, sic quod erravit qui scripsit literam canbi, sic quod est necesse ad refacendum literas cambi quae dicant Iohanollo de Pessano. Hoc scribo pro vestro avixo, respondete. Domino Iacopo de Iohane, in Ianua. Detur.