1355
maggio 5.
In Dei nomine, amen.
Anno eiusdem nativitatis M
.oCCC
.oLV
.to,
indictione octava,
die quinta
mensis
maii, pontificatus domini
Innocentii
pape sexti
anno tertio.
In presentia mei
notarii publici et
testium infrascriptorum personaliter
constitutus
Bonacursius Vannis de
Prato, pistoriensis diocesis, ex una parte et
Gerius Andree de
Pistorio, ex altera, fecerunt inter se ad invicem
societatem
in
arte seu mi
nisterio
cambii, in
mercantiis
vasellamentorum tam
auri
quam
argenti,
iocalium,
perlarum et
lapidum pretiosarum et omnium aliarum
rerum dependentium ab eisdem. In qua quidem
societate dictus
Bonacursius
misit et posuit quadringentos
florenos
auri de
Florentia, et dictus
Gerius misit
et posuit aiios quadringentos
florenos
auri. Dictus
Gerius confessus fuit se
habere
penes se in dicta
societate et se tenere
computum et
rationem de
dictis
pecunie
summis et de omnibus et singulis
mercantis et rebus, quas emi
vel
vendi contingerit inde, quia sic inter eos extitit concerdatum. Item dictus
Gerius confessus fuit et publice recognovit prefato
Bonacursio, quod ipse
Bonacursius deposuit in dicta
societate ubi dicti quadringenti et octo
floreni
auri de
Florentia, volens et consentiens ex nunc dictus
Gerius, quod
dictus
Bonacursius possit et sibi liceat dictos quadringentos et octo
florenos
auri extrahere de dicta
societate quandocunque et quomodocunque
sibi placebit et ad omnimodam suam voluntatem; hoc acto et per partes
expresse appositum inter eos, quod dictus
Bonacursius de
ratione dictorum
denariorum, si eos de dicta
societate extrahere contingerit, mercari non possit
de aliquibus
mercantiis dependentibus ab eisdem durante
societate predicta.
Item dicti
Bonacursius et
Gerius promiserunt et convenerunt inter se ad
invicem de dictis
pecunie
summis mercari et
mercantiarum predictarum bene
et legaliter exercere sine fraude, dolo vel malitia, volentes et consentientes
quod omne
lucrum et omne dampnum, quod absit, quoad ipsos vel alterum
eorum pervenerint occasione dicte
societatis, sint comunia inter eos,
comuniter et equis portionibus dividantur. Insuper dictes partes, videlicet
Gerius de omnibus et singulis prefatis
pecunie
summis et de omnibus et
singulis
mercantiis et rebus per eum faciendis et de omni
lucro et dampno,
dictusque
Bonacursius de omni et toto eo quod ad eius manus pervenerit de
bonis dicte
societatis, tam de
lucro quam de dampno, promiserunt inter se ad
invicem et vicissim reddere et consignare, videlicet unus alteri et alter uni,
bonum, integrum et legale
computum, et prefatam
rationem sine dolo, fraude
vel malitia, ad voluntatem et
requisitionem prefatum
computum et
rationem
petentis, sub
pena dupli eius unde pro tempore ageretur in Romana
Curia et
alibi, ubicunque locorum ubi petere voluerint, et reficere et restituere unus
alteri et alter uni omnia et singula dampna, expensas,
interesse que, quas et
quod unus vel alter fecerit in
iudicio vel extra occasione non observatorum
omnium premissorum et non redditi et non consignati
computi et
rationis
predicte. Pro quibus omnibus et singulis observandis et firmis tenendis dicte
partes
obligaverunt inter se ad invicem, videlicet unus alteri et alter uni, se
ipsos in solidum et eorum
heredes ac successores et bona omnia et singula,
mobilia et immobilia, presentia et futura, que bona
iure
pignoris et
ypothecario unus pro altero et e converso consensit se precario possidere
usque ad integram observationem omnium promissorum, sumittentes
propterea se, eorum
heredes et bona
iurisdictioni
curie Camere domini
Pape
camerarii,
auditoris ipsius
Curie et viceauditoris, locumtenentis et commissarii
marescalli Romane
Curie, per vi
m sigilli
Montispesulani domini francorum
regis et custodis ipsius, et cuiuslibet alterius
Curie, tam ecclesiastice quam
secularis et tam presentis quam future, ubicunque constitute; renuntiantes
dicti
contrahentes et quilibet eorum in solidum in premissis omnibus et
singulis exceptioni non sic facti
contractus, aliter vel plus fuisse scriptum
quam dictum, et e converso doli, mali, inette actioni,
conditioni indebiti, sine
causa et ex iniusta causa, omni errori, deceptioni et fraudi, omni consuetudini
et
statuto, omnique alii exceptioni, actioni et
defensioni facti et
iuris canonici
et civilis et
legum auxilio, et specialiter iurisdicenti generalem renuntiationem
non valere.
Et voluerunt dicte partes dictam
societatem durare hinc ad quinque
annos proxime futuros et non ultra. Et iuraverunt ipsi et uterque eorum in
solidum ad sancta Dei evangelia, tactis corporaliter scripturis, predicta omnia
et singula, ut superius promiserunt, attendere et firmiter observare, et contra
non facere, dicere vel venire per se vel alium seu alios aliqua ratione vel
causa in
iudicio sive extra, de
iure vel de facto. Actum
Avinioni in domo
habitationis dictarum partium, presentibus
Bernardo domini
Covoni de Covonis
et
Jacobo Persi de
Florentia,
testibus ad hec vocatis et
rogatis.
Et ego
Petrus
filius quondam
Bencivennis
clericus florentinus, apostolica et
imperiali auctoritate
notarius publicus, subscriptum
instrumentum de notulis
seu abreviaturis quondam
magistri
Francisci Tani Galgani de
Florentia,
apostolica et imperiali auctoritate
notarii, ex
commissione michi facta per
venerabilem virum dominum
Johannem de Cario iuris utriusque peritum,
iudicem ordinarium venerabilis et potentis viri domini
Arnaldi de Perusia
domini nostri
Pape et Romane
Curie
Marescalli, sumpsi et hic fideliter explicavi
et scripsi, clausolas generales extendendo iuxta formam et consuetudinem
ipsius
magistri
Fracisci quondam, in hanc publicam formam redegi meoque
signo solito et nomine proprio roboravi in testimonio premissorum.