In nomine Domini, amen. 1386. Conpater karissime siatis quod feci unum canbium cum Boromeo et cum Iohani de Bonromeis de florinis 150 quos oportent michi pro solvendo gualdos quos hemi pro vobis sicut vos bene sitis. Aliud non scribo nixi salutem. Item siatis quod recepi de Bencciis contum gualdorum et comodo ero domini. Dicam vobis omnia per ordinem. Dominicus Grassus dedit die 19 februarii in Melano. Domino Andrea de Bonano, conpatri karissimo in Ianua. Detur.