1355 maggio 5. In Dei nomine, amen. Anno eiusdem nativitatis M.oCCC.oLV.to, indictione octava, die quinta mensis maii, pontificatus domini Innocentii pape sexti anno tertio. In presentia mei notarii publici et testium infrascriptorum personaliter constitutus Bonacursius Vannis de Prato, pistoriensis diocesis, ex una parte et Gerius Andree de Pistorio, ex altera, fecerunt inter se ad invicem societatem in arte seu ministerio cambii, in mercantiis vasellamentorum tam auri quam argenti, iocalium, perlarum et lapidum pretiosarum et omnium aliarum rerum dependentium ab eisdem. In qua quidem societate dictus Bonacursius misit et posuit quadringentos florenos auri de Florentia, et dictus Gerius misit et posuit aiios quadringentos florenos auri. Dictus Gerius confessus fuit se habere penes se in dicta societate et se tenere computum et rationem de dictis pecunie summis et de omnibus et singulis mercantis et rebus, quas emi vel vendi contingerit inde, quia sic inter eos extitit concerdatum. Item dictus Gerius confessus fuit et publice recognovit prefato Bonacursio, quod ipse Bonacursius deposuit in dicta societate ubi dicti quadringenti et octo floreni auri de Florentia, volens et consentiens ex nunc dictus Gerius, quod dictus Bonacursius possit et sibi liceat dictos quadringentos et octo florenos auri extrahere de dicta societate quandocunque et quomodocunque sibi placebit et ad omnimodam suam voluntatem; hoc acto et per partes expresse appositum inter eos, quod dictus Bonacursius de ratione dictorum denariorum, si eos de dicta societate extrahere contingerit, mercari non possit de aliquibus mercantiis dependentibus ab eisdem durante societate predicta. Item dicti Bonacursius et Gerius promiserunt et convenerunt inter se ad invicem de dictis pecunie summis mercari et mercantiarum predictarum bene et legaliter exercere sine fraude, dolo vel malitia, volentes et consentientes quod omne lucrum et omne dampnum, quod absit, quoad ipsos vel alterum eorum pervenerint occasione dicte societatis, sint comunia inter eos, comuniter et equis portionibus dividantur. Insuper dictes partes, videlicet Gerius de omnibus et singulis prefatis pecunie summis et de omnibus et singulis mercantiis et rebus per eum faciendis et de omni lucro et dampno, dictusque Bonacursius de omni et toto eo quod ad eius manus pervenerit de bonis dicte societatis, tam de lucro quam de dampno, promiserunt inter se ad invicem et vicissim reddere et consignare, videlicet unus alteri et alter uni, bonum, integrum et legale computum, et prefatam rationem sine dolo, fraude vel malitia, ad voluntatem et requisitionem prefatum computum et rationem petentis, sub pena dupli eius unde pro tempore ageretur in Romana Curia et alibi, ubicunque locorum ubi petere voluerint, et reficere et restituere unus alteri et alter uni omnia et singula dampna, expensas, interesse que, quas et quod unus vel alter fecerit in iudicio vel extra occasione non observatorum omnium premissorum et non redditi et non consignati computi et rationis predicte. Pro quibus omnibus et singulis observandis et firmis tenendis dicte partes obligaverunt inter se ad invicem, videlicet unus alteri et alter uni, se ipsos in solidum et eorum heredes ac successores et bona omnia et singula, mobilia et immobilia, presentia et futura, que bona iure pignoris et ypothecario unus pro altero et e converso consensit se precario possidere usque ad integram observationem omnium promissorum, sumittentes propterea se, eorum heredes et bona iurisdictioni curie Camere domini Pape camerarii, auditoris ipsius Curie et viceauditoris, locumtenentis et commissarii marescalli Romane Curie, per vim sigilli Montispesulani domini francorum regis et custodis ipsius, et cuiuslibet alterius Curie, tam ecclesiastice quam secularis et tam presentis quam future, ubicunque constitute; renuntiantes dicti contrahentes et quilibet eorum in solidum in premissis omnibus et singulis exceptioni non sic facti contractus, aliter vel plus fuisse scriptum quam dictum, et e converso doli, mali, inette actioni, conditioni indebiti, sine causa et ex iniusta causa, omni errori, deceptioni et fraudi, omni consuetudini et statuto, omnique alii exceptioni, actioni et defensioni facti et iuris canonici et civilis et legum auxilio, et specialiter iurisdicenti generalem renuntiationem non valere. Et voluerunt dicte partes dictam societatem durare hinc ad quinque annos proxime futuros et non ultra. Et iuraverunt ipsi et uterque eorum in solidum ad sancta Dei evangelia, tactis corporaliter scripturis, predicta omnia et singula, ut superius promiserunt, attendere et firmiter observare, et contra non facere, dicere vel venire per se vel alium seu alios aliqua ratione vel causa in iudicio sive extra, de iure vel de facto. Actum Avinioni in domo habitationis dictarum partium, presentibus Bernardo domini Covoni de Covonis et Jacobo Persi de Florentia, testibus ad hec vocatis et rogatis. Et ego Petrus filius quondam Bencivennis clericus florentinus, apostolica et imperiali auctoritate notarius publicus, subscriptum instrumentum de notulis seu abreviaturis quondam magistri Francisci Tani Galgani de Florentia, apostolica et imperiali auctoritate notarii, ex commissione michi facta per venerabilem virum dominum Johannem de Cario iuris utriusque peritum, iudicem ordinarium venerabilis et potentis viri domini Arnaldi de Perusia domini nostri Pape et Romane Curie Marescalli, sumpsi et hic fideliter explicavi et scripsi, clausolas generales extendendo iuxta formam et consuetudinem ipsius magistri Fracisci quondam, in hanc publicam formam redegi meoque signo solito et nomine proprio roboravi in testimonio premissorum.