Honorabilis vir et conpater specialissime. Nuper receptis vestris gratiosis litteris acque visis, repletum extitit cor meum magna plenitudine gaudiorum, accepto quod predilecta conmater mea filia vestra, cum sanitate corporis et salute, per Dei gratiam, peperit puellam decoram et etiam speciosam; de quo laudetur Altissimus qui ipsam in huiusmodi puerperio expedivit ad votum, permaxime cum tempus sui partus fuerit anticipatum XII diebus, sicut littere vestre sonare videntur; que fuit causa sufficiens ad sacramentum baptismi celeriter recipiendum. Et utinam permississet Altissimus me tunc temporis ibidem fuisse presentem, ut officium conpatris propriis manibus conplevissem! Regratior tamen domino Preposito ecclesie Prati, eo quod filiolam meam pro et nomine meo tenere placuit in baptismo. Et quia breviter unum de familiaribus meis ad videndum et visitandum conmatrem meam, quam mei ex parte millesies salutetis, proposui destinare, plura non scribo de presenti Amicitie vestre; cuius personam honorabilem cum tota familia conservet Altissimus feliciter per tenpora longiora. Scriptum Bononie, die v martii. - Totus vester P. CARDINALIS ANITIEN. Penitentiarius maior. Honorabili et circumspecto viro Francischo Marchi de Prato, conpatri et amico meo specialissimo.