Honorabilis vir et conpater specialissime. Nuper receptis vestris
gratiosis litteris acque visis, repletum extitit cor meum magna plenitudine
gaudiorum, accepto quod predilecta conmater mea
filia vestra, cum sanitate
corporis et salute, per Dei gratiam, peperit puellam decoram et etiam speciosam;
de quo laudetur Altissimus qui ipsam in huiusmodi puerperio expedivit ad votum,
permaxime cum tempus
sui partus fuerit anticipatum XII diebus, sicut littere vestre sonare
videntur; que fuit causa sufficiens ad sacramentum baptismi celeriter
recipiendum. Et utinam permississet Altissimus me tunc temporis ibidem fuisse
presentem, ut
officium conpatris propriis manibus conplevissem! Regratior tamen
domino
Preposito ecclesie
Prati, eo quod
filiolam meam pro et nomine meo tenere
placuit in baptismo. Et quia breviter unum de familiaribus meis ad videndum et
visitandum conmatrem meam, quam mei ex parte millesies salutetis, proposui
destinare, plura non scribo de presenti Amicitie vestre; cuius personam
honorabilem cum tota
familia conservet Altissimus feliciter per tenpora
longiora. Scriptum
Bononie, die v
martii. -
Totus vester
P
. CARDINALIS ANITIEN. Penitentiarius maior.
Honorabili et circumspecto viro
Francischo Marchi de
Prato, conpatri et
amico meo specialissimo.