Frammenti e citazioni volgari dal De vulgari eloquentia=Consiglio Nazionale delle Ricerche, Istituto Opera del Vocabolario ItalianoDante Alighieri, De vulgari eloquentia, a cura di Mirko Tavoni, in Dante Alighieri, Opere, ed. diretta da Marco Santagata, vol. I, Milano, Mondadori, 2011, pp. 1067-547.Frammenti e citazioni volgari dal De vulgari eloquentia=1306F-39898tosc. e altrefior. e altre 1306
L. 1, cap. 8, parr. 3-6[3] Ab uno postea eodemque ydiomate in vindice confusione recepto diversa vulgaria traxerunt originem, sicut inferius ostendemus. Nam totum quod ab hostiis Danubii sive Meotidis paludibus usque ad fines occidentales Anglie Ytalorum Francorumque finibus et Oceano limitatur, solum unum obtinuit ydioma, licet postea per Sclavones, Ungaros, Teutonicos, Saxones, Anglicos et alias nationes quamplures fuerit per diversa vulgaria dirivatum, hoc solo fere omnibus in signum eiusdem principii remanente, quod quasi predicti omnes affirmando respondent. [4] Ab isto incipiens ydiomate, videlicet a finibus Ungarorum versus orientem, aliud occupavit totum quod ab inde vocatur Europa, nec non ulterius est protractum. [5] Totum vero quod in Europa restat ab istis, tertium tenuit ydioma, licet nunc tripharium videatur: nam alii oc, alii oïl, alii affirmando locuntur, ut puta Yspani, Franci et Latini. Signum autem quod ab uno eodemque ydiomate istarum trium gentium progrediantur vulgaria, in promptu est, quia multa per eadem vocabula nominare videntur, ut "Deum", "celum", "amorem", "mare", "terram", "est", "vivit", "moritur", "amat", alia fere omnia. [6] Istorum vero proferentes oc meridionalis Europe tenent partem occidentalem, a Ianuensium finibus incipientes. Qui autem dicunt a predictis finibus orientalem tenent, videlicet usque ad promuntorium illud Ytalie qua sinus Adriatici maris incipit, et Siciliam. Sed loquentes oïl quodam modo septentrionales sunt respectu istorum: nam ab oriente Alamannos habent et ab occidente et septentrione anglico mari vallati sunt et montibus Aragonie terminati; a meridie quoque Provincialibus et Apenini devexione clauduntur.
L. 1, cap. 9, parr. 2-3[2] Est igitur super quod gradimur ydioma tractando tripharium, ut superius dictum est: nam alii oc, alii , alii vero dicunt oïl. Et quod unum fuerit a principio confusionis quod prius probandum est, apparet, quia convenimus in vocabulis multis, velut eloquentes doctores ostendunt: que quidem convenientia ipsi confusioni repugnat, que ruit celitus in edificatione Babel. [3] Trilingues ergo doctores in multis conveniunt, et maxime in hoc vocabulo quod est amor. Gerardus de Brunel: Si ·m sentis fezelz amics, per ver encusera amor; Rex Navarre: De fin amor si vient sen et bonté; Dominus Guido Guinizelli: fe' amor prima che gentil core,gentil cor prima che amor, natura.
L. 1, cap. 10, parr. 1-2[1] Triphario nunc existente nostro ydiomate, ut superius dictum est, in comparatione sui ipsius, secundum quod trisonum factum est, cum tanta timiditate cunctamur librantes quod hanc vel istam vel illam partem in comparando preponere non audemus, nisi eo quo gramatice positores inveniuntur accepisse sic adverbium affirmandi: quod quandam anterioritatem erogare videtur Ytalis, qui dicunt. [2] Quelibet enim partium largo testimonio se tuetur. Allegat ergo pro se lingua oïl quod propter sui faciliorem ac delectabiliorem vulgaritatem quicquid redactum est, sive inventum, ad vulgare prosaycum, suum est: videlicet Biblia cum Troianorum Romanorumque gestibus compilata et Arturi regis ambages pulcerrime et quamplures alie ystorie ac doctrine. Pro se vero argumentatur alia, scilicet oc, quod vulgares eloquentes in ea primitus poetati sunt tanquam in perfectiori dulciorique loquela, ut puta Petrus de Alvernia et alii antiquiores doctores. Tertia quoque, [que] Latinorum est, se duobus privilegiis actestatur preesse: primo quidem quod qui dulcius subtiliusque poetati vulgariter sunt, hii familiares et domestici sui sunt, puta Cynus Pistoriensis et amicus eius; secundo quia magis videtur initi gramatice que comunis est, quod rationabiliter inspicientibus videtur gravissimum argumentum.
L. 1, cap. 11, parr. 2-7[2] Sicut ergo Romani se cunctis preponendos existimant, in hac eradicatione sive discerptione non inmerito eos aliis preponamus, protestantes eosdem in nulla vulgaris eloquentie ratione fore tangendos. Dicimus igitur Romanorum non vulgare, sed potius tristiloquium, ytalorum vulgarium omnium esse turpissimum; nec mirum, cum etiam morum habituumque deformitate pre cunctis videantur fetere. Dicunt enim: Messure, quinto dici? [3] Post hos incolas Anconitane Marchie decerpamus, qui Chignamente sciate, sciate locuntur: cum quibus et Spoletanos abicimus. [4] Nec pretereundum est quod in improperium istarum trium gentium cantiones quamplures invente sunt: inter quas unam vidimus recte atque perfecte ligatam, quam quidam Florentinus nomine Castra posuerat; incipiebat etenim Una fermana scopai da Cascioli, cita cita se 'n gìa 'n grande aina. [5] Post quos Mediolanenses atque Pergameos eorumque finitimos eruncemus, in quorum etiam improperium quendam cecinisse recolimus Enter l'ora del vesper, ciò fu del mes d'ochiover. [6] Post hos Aquilegienses et Ystrianos cribremus, qui Ces fastu? crudeliter accentuando eructuant. Cumque hiis montaninas omnes et rusticanas loquelas eicimus, que semper mediastinis civibus accentus enormitate dissonare videntur, ut Casentinenses et Fractenses. [7] Sardos etiam, qui non Latii sunt sed Latiis associandi videntur, eiciamus, quoniam soli sine proprio vulgari esse videntur, gramaticam tanquam simie homines imitantes: nam domus nova et dominus meus locuntur.
L. 1, cap. 12, par. 2Et primo de siciliano examinemus ingenium: nam videtur sicilianum vulgare sibi famam pre aliis asciscere eo quod quicquid poetantur Ytali sicilianum vocatur, et eo quod perplures doctores indigenas invenimus graviter cecinisse, puta in cantionibus illis Ancor che l'aigua per lo foco lassi et Amor, che lungiamente m'hai menato.
L. 1, cap. 12, parr. 6-8[6] Sed prestat ad propositum repedare quam frustra loqui. Et dicimus quod, si vulgare sicilianum accipere volumus secundum quod prodit a terrigenis mediocribus, ex ore quorum iudicium eliciendum videtur, prelationis honore minime dignum est, quia non sine quodam tempore profertur; ut puta ibi: Tragemi d'este focora se t'este a bolontate. Si autem ipsum accipere volumus secundum quod ab ore primorum Siculorum emanat, ut in preallegatis cantionibus perpendi potest, nichil differt ab illo quod laudabilissimum est, sicut inferius ostendemus. [7] Apuli quoque vel sui acerbitate vel finitimorum suorum contiguitate, qui Romani et Marchiani sunt, turpiter barbarizant: dicunt enim Bòlzera che chiangesse lo quatraro. [8] Sed quamvis terrigene Apuli loquantur obscene comuniter, prefulgentes eorum quidam polite locuti sunt, vocabula curialiora in suis cantionibus compilantes, ut manifeste apparet eorum dicta perspicientibus, ut puta Madonna, dir vi voglio et Per fino amore vo sì letamente.
L. 1, cap. 13, parr. 1-2[1] Post hec veniamus ad Tuscos, qui propter amentiam suam infroniti titulum sibi vulgaris illustris arrogare videntur. Et in hoc non solum plebeia dementat intentio, sed famosos quamplures viros hoc tenuisse comperimus: puta Guittonem Aretinum, qui nunquam se ad curiale vulgare direxit, Bonagiuntam Lucensem, Gallum Pisanum, Minum Mocatum Senensem, Brunectum Florentinum, quorum dicta, si rimari vacaverit, non curialia sed municipalia tantum invenientur. [2] Et quoniam Tusci pre aliis in hac ebrietate baccantur, dignum utileque videtur municipalia vulgaria Tuscanorum sigillatim in aliquo depompare. Locuntur Florentini et dicunt Manichiamo introcque che noi non facciamo altro. Pisani: Bene andonno li fanti de Fiorensa per Pisa. Lucenses: Fo voto a Dio ke in gassarra eie lo comuno de Lucca. Senenses: Onche renegata avess'io Siena, ch'ee chesto? Aretini: Vuo' tu venire ovelle?
L. 1, cap. 14, par. 3Hoc Romandiolos omnes habet, et presertim Forlivienses, quorum civitas, licet novissima sit, meditullium tamen esse videtur totius provincie. Hii deuscì affirmando locuntur, et oclo meo et corada mea proferunt blandientes. Horum aliquos a proprio poetando divertisse audivimus, Thomam videlicet et Ugolinum Bucciolam, Faventinos.
L. 1, cap. 14, parr. 5-6[5] Hoc omnes qui maia! dicunt, Brixianos videlicet, Veronenses et Vigentinos, habet; nec non Paduanos, turpiter sincopantes omnia in -tus participia et denominativa in -tas, ut mercò et bonté. Cum quibus et Trivisianos adducimus, qui more Brixianorum et finitimorum suorum u consonantem per f apocopando proferunt, puta nof pro "novem" et vif pro "vivo": quod quidem barbarissimum reprobamus. [6] Veneti quoque nec sese investigati vulgaris honore dignantur; et si quis eorum, errore confossus, vanitaret in hoc, recordetur si unquam dixit Per le plage de Dio tu no veras.
L. 1, cap. 15, par. 4Et hec est causa quare Ferrarensium, Mutinensium vel Regianorum nullum invenimus poetasse: nam proprie garrulitati assuefacti nullo modo possunt ad vulgare aulicum sine quadam acerbitate venire. Quod multo magis de Parmensibus est putandum, qui monto pro "multo" dicunt.
L. 1, cap. 15, par. 6Itaque si preponentes eos in vulgari sermone sola municipalia Latinorum vulgaria comparando considerant, allubescentes concordamus cum illis; si vero simpliciter vulgare bononiense preferendum existimant, dissentientes discordamus ab eis. Non etenim est quod aulicum et illustre vocamus: quoniam, si fuisset, maximus Guido Guinizelli, Guido Ghisilerius, Fabrutius et Honestus et alii poetantes Bononie nunquam a proprio divertissent: qui doctores fuerunt illustres et vulgarium discretione repleti. Maximus Guido: Madonna, 'l fino amore ch'io vi porto; Guido Ghisilerius: Donna, lo fermo core; Fabrutius: Lo meo lontano gire; Honestus: Più non attendo il tuo soccorso, amore. Que quidem verba prorsus a mediastinis Bononie sunt diversa.
L. 2, cap. 2, par. 8Circa que sola, si bene recolimus, illustres viros invenimus vulgariter poetasse, scilicet Bertramum de Bornio arma, Arnaldum Danielem amorem, Gerardum de Bornello rectitudinem; Cynum Pistoriensem amorem, amicum eius rectitudinem. Bertramus etenim ait Non posc mudar c'un cantar non exparia; Arnaldus: L'aura amara fa ·l bruol brancuz clarzir; Gerardus: Per solaz reveilar che s'es trop endormiz; Cynus: Digno sono eo di morte; amicus eius: Doglia mi reca ne lo core ardire. Arma vero nullum latium adhuc invenio poetasse.
L. 2, cap. 5, par. 4Et hoc omnes doctores perpendisse videntur, cantiones illustres principiantes ab illo; ut Gerardus de B.: Ara ausirez encabalitz cantarz; quod carmen, licet decasillabum videatur, secundum rei veritatem endecasillabum est: nam due consonantes extreme non sunt de sillaba precedente, et licet propriam vocalem non habeant, virtutem sillabe non tamen ammictunt; signum autem est quod rithimus ibi una vocali perficitur, quod esse non posset nisi virtute alterius ibi subintellecte. Rex Navarre: De fin amor si vient sen et bonté; ubi, si consideretur accentus et eius causa, endecasillabum esse constabit; Guido Guinizelli: Al cor gentil repara sempre amore. Iudex de Columpnis de Messana: Amor, che lungiamente m'hai menato. Renaldus de Aquino: Per fino amore vo sì letamente. Cynus Pistoriensis: Non spero che giamai per mia salute. Amicus eius: Amor, che movi tua virtù da cielo.
L. 2, cap. 6, par. 6Hoc solum illustres cantiones inveniuntur contexte, ut Gerardus: Si per mos Sobretos non fos; Folquetus de Marsilia: Tan m'abellis l'amoros pensamen; Arnaldus Danielis: Sols sui che sai lo sobraffan che ·m sorz; Namericus de Belnui: Nuls hom non pot complir addreciamen; Namericus de Peculiano: Si con l'arbres che per sobrecarcar; Rex Navarre: Ire d'amor que en mon cor repaire; Iudex de Messana: Ancor che l'aigua per lo foco lassi; Guido Guinizelli: Tegno de folle empresa a lo ver dire; Guido Cavalcantis: Poi che di doglia cor conven ch'io porti; Cynus de Pistorio: Avegna che io aggia più per tempo; amicus eius: Amor che ne la mente mi ragiona.
L. 2, cap. 7, parr. 4-6[4] In quorum numero nec puerilia propter sui simplicitatem, ut mamma et babbo, mate et pate, nec muliebria propter sui mollitiem, ut dolciada et placevole, nec silvestria propter austeritatem, ut greggia et creta, nec urbana lubrica et reburra, ut femina et corpo, ullo modo poteris conlocare. Sola etenim pexa yrsutaque urbana tibi restare videbis, que nobilissima sunt et membra vulgaris illustris. [5] Et pexa vocamus illa que, trisillaba vel vicinissima trisillabitati, sine aspiratione, sine accentu acuto vel circumflexo, sine z vel x duplicibus, sine duarum liquidarum geminatione vel positione inmediate post mutam, dolata quasi, loquentem cum quadam suavitate relinquunt: ut amore, donna, disio, virtute, donare, letitia, salute, securtate, defesa. [6] Yrsuta quoque dicimus omnia, preter hec, que vel necessaria vel ornativa videntur vulgaris illustris. Et necessaria quidem appellamus que campsare non possumus, ut quedam monosillaba, ut , no, me, te, se, a, e, i, o, u', interiectiones et alia multa. Ornativa vero dicimus omnia polisillaba que, mixta cum pexis, pulcram faciunt armoniam compaginis, quamvis asperitatem habeant aspirationis et accentus et duplicium et liquidarum et prolixitatis: ut terra, honore, speranza, gravitate, alleviato, impossibilità, impossibilitate, benaventuratissimo, inanimatissimamente, disaventuratissimamente, sovramagnificentissimamente, quod endecasillabum est. Posset adhuc inveniri plurium sillabarum vocabulum sive verbum, sed quia capacitatem omnium nostrorum carminum superexcedit, rationi presenti non videtur obnoxium, sicut est illud honorificabilitudinitate, quod duodena perficitur sillaba in vulgari et in gramatica tredena perficitur in duobus obliquis.
L. 2, cap. 8, par. 8Dicimus ergo quod cantio, in quantum per superexcellentiam dicitur, ut et nos querimus, est equalium stantiarum sine responsorio ad unam sententiam tragica coniugatio, ut nos ostendimus cum dicimus Donne che avete intelletto d'amore. Quod autem dicimus "tragica coniugatio" est quia, cum comice fiat hec coniugatio, cantilenam vocamus per diminutionem: de qua in quarto huius tractare intendimus.
L. 2, cap. 10, par. 2Dicimus ergo quod omnis stantia ad quandam odam recipiendam armonizata est. Sed in modis diversificari videntur, quia quedam sunt sub una oda continua usque ad ultimum progressive, hoc est sine iteratione modulationis cuiusquam et sine diesi - et diesim dicimus deductionem vergentem de una oda in aliam (hanc voltam vocamus, cum vulgus alloquimur). Et huiusmodi stantia usus est fere in omnibus cantionibus suis Arnaldus Danielis, et nos eum secuti sumus cum diximus: Al poco giorno e al gran cerchio d'ombra.
L. 2, cap. 11, par. 5Quandoque versus frontem superant sillabis et carminibus, ut in illa quam dicimus: Traggemi de la mente amor la stiva. Fuit hec tetrametra frons, tribus endecasillabis et uno eptasillabo contexta; non etenim potuit in pedes dividi, cum equalitas carminum et sillabarum requiratur in pedibus inter se, et etiam in versibus inter se.
L. 2, cap. 11, parr. 7-8[7] Quandoque vero pedes caudam superant carminibus et sillabis, ut in illa quam diximus: Amor, che movi tua virtù da cielo. [8] Quandoque pedes a sirmate superantur in toto, ut in illa quam diximus: Donna pietosa e di novella etate.
L. 2, cap. 12, par. 3Horum prorsus, cum tragice poetari conamur, endecasillabum propter quandam excellentiam in contextu vincendi privilegium promeretur. Nam quedam stantia est que solis endecasillabis gaudet esse contexta, ut illa Guidonis de Florentia Donna me prega, perch'io voglio dire; et etiam nos dicimus: Donne ch'avete intelletto d'amore. Hoc etiam Yspani usi sunt - et dico Yspanos qui poetati sunt in vulgari oc. Namericus de Belnui: Nuls hom non pot complir adrecciamen.
L. 2, cap. 12, par. 6Verumtamen quosdam ab eptasillabo tragice principiasse invenimus, videlicet [Guidonem Guinizelli], Guidonem de Ghisileriis et Fabrutium Bononienses: Di fermo sofferire et Donna, lo fermo core et Lo meo lontano gire et quosdam alios. Sed si ad eorum sensum subtiliter intrare velimus, non sine quodam elegie umbraculo hec tragedia processisse videbitur.
L. 2, cap. 12, par. 8Minime autem trisillabum in tragico videtur esse sumendum per se subsistens: et dico "per se subsistens" quia per quandam rithimorum repercussionem frequenter videtur assumptum, sicut inveniri potest in illa Guidonis Florentini Donna me prega, et in illa quam diximus Poscia ch'Amor del tutto m'ha lasciato. Nec per se ibi carmen est omnino, sed pars endecasillabi tantum ad rithimum precedentis carminis velut econ respondens.
L. 2, cap. 13, par. 2In principio igitur huius capituli quedam resecanda videntur. Unum est stantia sine rithimo, in qua nulla rithimorum habitudo actenditur: et huiusmodi stantiis usus est Arnaldus Danielis frequentissime, velut ibi: Se ·m fos Amor de ioi donar; et nos dicimus: Al poco giorno.
L. 2, cap. 13, par. 13Tria ergo sunt que circa rithimorum positionem potiri dedecet aulice poetantem: nimia scilicet eiusdem rithimi repercussio, nisi forte novum aliquid atque intentatum artis hoc sibi preroget: ut nascentis militie dies, qui cum nulla prerogativa suam indignatur preterire dietam. Hoc etenim nos facere nisi sumus ibi: Amor, tu vedi ben che questa donna. Secundum vero est ipsa inutilis equivocatio, que semper sententie quicquam derogare videtur. Et tertium est rithimorum asperitas, nisi forte sit lenitati permixta: nam lenium asperorumque rithimorum mixtura ipsa tragedia nitescit.
Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (venez.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (parm.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (pis.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (fior.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (tosc.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (rom.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (march.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (lomb.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (sic.>tosc.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (merid.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (lucch.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (sen.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (aret.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (march.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (tosc.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (tosc.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (tosc.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (tosc.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (tosc.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (fior.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (fior.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (fior.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (fior.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (romagn.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (lomb.-ven.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (padov.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (trev.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (tosc.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (tosc.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (tosc.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (tosc.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (tosc.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (fior.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (tosc.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (tosc.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (tosc.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (tosc.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (fior.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (tosc.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (fior.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (tosc.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (fior.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (tosc.or.-umbr.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (romagn.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (fior.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (fior.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (fior.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (fior.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (fior.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (fior.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (fior.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (fior.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (fior.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (fior.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (fior.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (tosc.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (fior.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (fior.) Si cita come: Framm. De vulg. eloq., a. 1306 (fior.)