Incipiunt multe ystorie et troiane et romane *Ut prosit legentibus ad usum et commoditatem legendorum autorum . a primo homine incipiens usque ad urbem conditam paulatim descendendo . primo nomina regum . deinde nomina consulum eiusdem urbis . pugnas et victoria diversarum gentium habitas et ad ultimum ad gesta imperatorum . prout in diversis repperi codicibus . breviter percurram. * *De Iasone et Thosone aureo. Eo tempore fuerunt duo fratres Eson et Pelias. Pelias non habuit masculam prolem set filias plurimas. *Eson vero habuit filium Iasonem . qui dictus est filius Cereris eo quod multo habundavit in frugibus terrenis . *Pelias timens ne Iason nepos eius sibi regnum auferret . eo quod vir probus erat et strenuus . ipsi calide persuasit ut iret in Pontum insulam et vellus aureum inde auferret . quod erat simulacrum ad honorem Iovis . ubi revera ostendabantur miracula . existimans illum propter ferocitatem Scitarum periturum . quod si faceret dicebat medietatem sui regni sibi daturum . *Iason vero statim navim hedificat et omnes nobiles Grecorum secum adducit Erculem Peleum Telamonem Pilium Nestora et alios quamplures . *cumque Iason cum suis essent ad litus troiani et nuntiatum est Laumedonti regi pelagias rates advenisse . eos in portu recipi non permisit et a suis finibus turpiter expulit . *illi vero indignantes recesserunt et post reditum del Colcho insula . habito aureo vellere . *cum Hercules domum repeteret , quantas iniurias Laumedon ispis euntibus intulisset per omnes nobiles Grecorum licteras direxit et congregato exercitu . *Nestore et Polluce et Pilo Nestore in custodia domi dimissis . ipse cum ceteris ivit in Frigiam quod cum nuntiatum esset Laumedonti . cum multitudine militum obvius exivit . *Hercules vero et Telamon latuere post montem . qui mons dictus est Figeus ab eorum latatione . nam figere dicitur latere.