trad.es3.txt 1.8 KB

12345678910111213141516171819202122232425262728293031
  1. Incipiunt multe ystorie et troiane et romane
  2. *Ut prosit legentibus ad usum et commoditatem legendorum
  3. autorum . a primo homine incipiens usque ad urbem conditam
  4. paulatim descendendo . primo nomina regum . deinde nomina
  5. consulum eiusdem urbis . pugnas et victoria diversarum
  6. gentium habitas et ad ultimum ad gesta imperatorum . prout in
  7. diversis repperi codicibus . breviter percurram.
  8. * *De Iasone et Thosone aureo.
  9. Eo tempore fuerunt duo fratres Eson et Pelias. Pelias non habuit
  10. masculam prolem set filias plurimas. *Eson vero habuit filium
  11. Iasonem . qui dictus est filius Cereris eo quod multo habundavit
  12. in frugibus terrenis . *Pelias timens ne Iason nepos eius sibi regnum
  13. auferret . eo quod vir probus erat et strenuus . ipsi calide persuasit
  14. ut iret in Pontum insulam et vellus aureum inde auferret . quod
  15. erat simulacrum ad honorem Iovis . ubi revera ostendabantur
  16. miracula . existimans illum propter ferocitatem Scitarum periturum .
  17. quod si faceret dicebat medietatem sui regni sibi daturum .
  18. *Iason vero statim navim hedificat et omnes nobiles Grecorum
  19. secum adducit Erculem Peleum Telamonem Pilium Nestora et alios
  20. quamplures . *cumque Iason cum suis essent ad litus troiani et nuntiatum
  21. est Laumedonti regi pelagias rates advenisse . eos
  22. in portu recipi non permisit et a suis finibus turpiter expulit . *illi vero
  23. indignantes recesserunt et post reditum del Colcho insula . habito
  24. aureo vellere . *cum Hercules domum repeteret , quantas iniurias
  25. Laumedon ispis euntibus intulisset per omnes nobiles Grecorum
  26. licteras direxit et congregato exercitu . *Nestore et Polluce et Pilo
  27. Nestore in custodia domi dimissis . ipse cum ceteris ivit in Frigiam
  28. quod cum nuntiatum esset Laumedonti . cum multitudine
  29. militum obvius exivit . *Hercules vero et Telamon latuere post
  30. montem . qui mons dictus est Figeus ab eorum latatione . nam
  31. figere dicitur latere.