12345678910111213141516171819202122232425262728293031 |
- Incipiunt multe ystorie et troiane et romane
- *Ut prosit legentibus ad usum et commoditatem legendorum
- autorum . a primo homine incipiens usque ad urbem conditam
- paulatim descendendo . primo nomina regum . deinde nomina
- consulum eiusdem urbis . pugnas et victoria diversarum
- gentium habitas et ad ultimum ad gesta imperatorum . prout in
- diversis repperi codicibus . breviter percurram.
- * *De Iasone et Thosone aureo.
- Eo tempore fuerunt duo fratres Eson et Pelias. Pelias non habuit
- masculam prolem set filias plurimas. *Eson vero habuit filium
- Iasonem . qui dictus est filius Cereris eo quod multo habundavit
- in frugibus terrenis . *Pelias timens ne Iason nepos eius sibi regnum
- auferret . eo quod vir probus erat et strenuus . ipsi calide persuasit
- ut iret in Pontum insulam et vellus aureum inde auferret . quod
- erat simulacrum ad honorem Iovis . ubi revera ostendabantur
- miracula . existimans illum propter ferocitatem Scitarum periturum .
- quod si faceret dicebat medietatem sui regni sibi daturum .
- *Iason vero statim navim hedificat et omnes nobiles Grecorum
- secum adducit Erculem Peleum Telamonem Pilium Nestora et alios
- quamplures . *cumque Iason cum suis essent ad litus troiani et nuntiatum
- est Laumedonti regi pelagias rates advenisse . eos
- in portu recipi non permisit et a suis finibus turpiter expulit . *illi vero
- indignantes recesserunt et post reditum del Colcho insula . habito
- aureo vellere . *cum Hercules domum repeteret , quantas iniurias
- Laumedon ispis euntibus intulisset per omnes nobiles Grecorum
- licteras direxit et congregato exercitu . *Nestore et Polluce et Pilo
- Nestore in custodia domi dimissis . ipse cum ceteris ivit in Frigiam
- quod cum nuntiatum esset Laumedonti . cum multitudine
- militum obvius exivit . *Hercules vero et Telamon latuere post
- montem . qui mons dictus est Figeus ab eorum latatione . nam
- figere dicitur latere.
|