Ars breviata S. Agostino Edited by Text Encoding by Changes for EVT testing purposes by

46 AUGUSTINI GRAMMATICA INCIPIT ARS SANCTI AUGUSTINI PRO FRATRUM MEDIOCRITATE BREVIATA; Latinitas est obseruatio interrupte loquendi secundum romanam linguam constat autem modis tribus Id est ratione · auctoritate · consuetudine. Ratione secundum artem auctoritate · secundum · eorum scripta quibus ipsa est auctoritas adtributa. Consue tudine · secundum · ea quae loquendi usu placita adsumpta sunt ·DE PARTIBUS ORATIONIS· Partes orationis sunt octo · nomen · pronomen · uerbum · aduerbium · participium · coniunc tio · pr(a)epositio · interiectio · Nomen est pars orationis cum casu ﮲sine tempore signi ficans plene quae aliquo genere quod ad sexum attinet enuntiatur · quamquam enim genus neutrum · nec masculinum nec femininum sit · tamen qui a negato utroque sexu signatur ex eo ipso habet causam · ut inter genera nominaretur · Nomi na accidunt multa · sed animaduersione maxima digna sunt · qualitas genus · numerus conparatio · figura · casus . In qualitate consideratur · utrum sit proprium an appellatiuum · proprium est quoq:quæ res a cetererarum omnium quantum potest communione secernitur · Appellatiuum quod commune cum multis est, Nam ciuitas multarum ciuitatum commune nomen est et ideo appellatiuum est Romam uero cum dicimus a ceterarum eam communione seiungimus ; Itaque hoc nomen propriũum est, sic et fluuius appellatiuum, tiberis proprium et homo appellatiuum · cicero proprium Genera nominum · simplicia tria sunt · masculinum · ut uir · femininum ut muli er · Neutrum ut scrinium · ex his uariae coniunctis fiunt alia tria commu ne utriusque sexus · ut hic et haec homo · Commune ex masculino et neutro · ut hic et hoc uictor · dicimus enim uictor iuuenis. Victor nomen · feminino enim uictrix facit · Commune omnibus generibus ut hic et haec et hoc felix· Dicuntur quaedam etiam promiscua quando uno genere uterque sexus Includitur nam hic passer dicitur · siue masculus siue femina sit· et haec aquila · etiamsi non sit femina · sed ideo non adnumerantur quia uel masculino uuel feminino generi adtributa sunt. Numeri sunt duo· singularis ut hic uir· pluralis ut hi uiri· Conparationis gradus sunt tres. Positiuius ut iustus· conparatiuus ut iusti or· superlatiuus ut iustissimus. per positiuum fit conparatio ut aequalitas quaedam ostendatur · ut cum dicimus tam est hic iustus quam ille · et ideo nominati uum casum regit· In comparatiuo autem et superlatiuo· non est aequalitas sed ali ud alii pr(a)eponitur · Ita tamen ut comparatiuus ablatiuum casum regat· aliquando etiam genetiuum pluralem regit· ut cum de tribus episcopis interrogamus quis illorum prior est · unum de ipsis tribus priorem uolentes agnoscere · si autem dica mus quis illis prior est · nescioquam personam quartam uidetur inquirere   quae tribus illis prior est. Unde etiam paulus apostolus cum diceret manet autem fides spes caritas· tria haec · quoniam caritas inter tria iam connumerata fuerat dixit· maior autem horum caritas. Nam si diceret maior autem his caritas· aliam caritatem quasi quartum aliquid inducere uideretur · qoud tribus denumeratis· id est fidei · spei · et ca ritati · pr(a)eponeret ·ciuis rationis minus capaces. quidam · in aliquanti codicibus emendauerunt · maior autem his est caritas. Ut cum dicimus iustior hic illo· et nominatiuum ut cum dicimus · iustior hic quam ille ·deinde· non solum suo generi uelut· uelocior homo homi ne · sed alieno etiam conparatur · ut uelocior lepus ·homine· et sin gularis plurali · ut hic fortior est illis. aut fortior est quam illi· et pluralis singulari · ut hi fortiores illo· uel quam ille · superlatiuus uero et tantummodo suo generi conparatur · et non nisi per genetiuum · pluralem· non enim possumus dicere uelo cissimus equus nisi equorum . aut sapientissimus homo · nisi homi num et similia · siue singularis plurali conparatur · ut ea quae dicta sunt siue utrumque plurale sit ut fortissimi homines hominum · aliquando etiam · genetiuum singularem sequitur · cum idem genetiuus ¬· sono quidem singularis intellectu autem pluralis est · ut cum dicimus fortissimus gentis illius · un de etiam ille dixit · o danau fortissime gentis tydide Figura nominum est per quam consideratur utrum simplex an conpositum nomen sit · est autem conpositum nomen cum fit unum ex duabus uuel pluribus partibus orationis . Ut cum dicimus ineptus · uuel inexpugnabilis. nam illud de duabus hoc ex tribus partibus orationis confectum est sane particule quibus no mina conponuntur aut integrae sunt omnes aut corrup tae omnes .aut partim integrae · partim correpte · Corrup tas dico quando per ipsam conpositionem Integritatem ammit tunt · nec ex eo tamen minus latinum nomen efficiunt · nam cum ineptus dicitur · in utiq᛬ latinum est et tamen eptus latinum non est ex eo enim quod est aptus corruptum est, si quis itaque non diceret ineptus sed in aptus eo minus Latinum nomen esset quo corruptum nihil haberet· Casus est gradus quidam declinationis mutatione nouissimae syllabae.   47 Casus suntt sex . nominatiuus . genitiuus . datiuus . accusatiuus uocatiuus ablatiuus . Nominatiuus est cui pr(a)eponi potest hic aut haec aut hoc . genitiuus cui pr(a)eponi potest huius · datiuus cui pr(a)eponi potest huic. accusatiuus cui pr(a)eponi potest hunc . hanc . uel hoc · uocatiuus cui pr(a)eponi potest ·o· ablatiuus cui pr(a)eponi potest ab hoc uel ab hac uel ab hoc. hoc autem in numero singulari nam in plurali hi et hae et haec · in nominatiuo pr(a)eponuntur genitiuo horum et harum et horum · datiuus his · accusatiuus hos et has uel haec · uocatiuus ·o· ablatiuus ab his · sunt qui alium casum uellint adiungere quem septimum uocant · ut cum dicimus uirtute beatus · et naui uectus id est per uirtutem et per nauem et similia · ergo nomina hoc modo declinantur · Tullius nomen proprium · generis masculini · numeri singularis · figurae simplicis casus nominatiui quod declinabitur sic · noḿt singulari hic tullius · gei huius tullii · dt huic tullio · aćc hunc tullium · uoć o tulli · al ab hoc tullio et pluraliter Nominatiuo hi tullii · gen(itiuo) horum tulliorum datiuo his tulliis · accusatiuo hos tullios · uocatiuo o tullii · ablatiuo ab his tulliis. femininum hoc modo tullia nomen proprium · generis feminini numerii singularis · figurae simplicis · casus nominatiui et uocatiui · quod declinabitur sic : noḿ singulari haec tullia gei huius tulliae ¬· dt huic tulliae ać hanc tulliam · uoć o tullia · al ab hac tullia · et pluraliter nominatiuo haee tulliae · genetiuo harum tulliarum · datiuo his tulliis · accusatiuo has tullias · uocatiuo o tulliae · ablatiuo ab his tulliis Neutrum hoc modo · scrinium nomen appellatiuum · generis neutri numeri singularis figurae · simplicis · casus nominatiui · accusatiui · et uocatiui quod declinabitur sic · hoc scrinium : huius scrini · huic scrio · hoc scrinium · o scrinium ab hoc scrinio · et pluraliter haec scrinia · horum scriniorum · his scriniis haec scrinia · o scrinia · ab his scriniis .