Honorande avuncule mee karisime sciatis quod fui Novariae et recepi circa
lb. 200 quas portavi
Melanum et dedi illis quibus dixistis michi.
Item sciatis quod fui locutus cum Iohanolo Scariglono et cum Marchixio Grillo
pro facto illius sagii gualdi quem dedistis sibi, unde sciatis quod responssit
michi quod nescit modo michi bene respondere quia non est bene informatus cum
magistro qui laboravit dictum gualdum sed dixit michi quod quando veniam de
Cumis quod respondebit michi sine fallo et sciatis quod Iohanolus Scariglonus
dixit michi quod sperat sine fallo quod accipiet dictum gualdum.
Item sciatis quod Gregorius Cacia dixit quod debebatis sibi mitere lanam
quam sciatis, quod faciatis quod sit bona rauba. Aliud non scribo nixi
salutem et quod hodie vado Cumis.
Zaninus Grassus dedit die 23 septembris in Milano.
Nobili viro domino Dominico Grasso avunculo meo karisimo, in Ianua. Detur.